Latin
6
Melanchthon, Mulae asinaeque duos imponit servulus utres 6
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi autem aliorum lucubrationes in hoc genere magnopere probo, &profiteor multa in ijs extare praeclare inuenta, quae huius artis magnitudinem &utilitatem declarent, tamen nisi ualde fallor, spero in nonnullis expeditiorem rationem me instituisse, qua rudiores maiore cum uoluptate &celeritate, ad artis usum traducantur. Adieci etiam exciplorum maiorem copiam &uarietatem, quibus praecepta quam maximè perspicua &plana reddere conatus sum. Tibi uero nobilißime Henrice à Zelking, hoc quicquid est laboris dedicandum censui, cum animaduerterem, te cum in aliarum bonarum artium, tum uero in Arith metices studijs ita profecisse, ut in ijs non solum mul ta praeclare intelligas, sed etiam cum dignitate earum patrocinium suscipere &sustinere poßis, teque itaiudicio confirmatum esse, ut id libenter uelis. Non est autem huius loci, neque meae imbecillitatis, nunc praedicare, quantam laudem mercaris, quod ad generis nobilitatem, doctrinae laudem in magna uarietate disciplinarum adiungis. Et ad haec tua ornamenta addis studium Christianae religionis, &mores optimos, propter quas uiriutes honestißimi uiri in hac Academia te magnopere diligunt. Cum autem &me propter hanc exercitationem in Arithmetica, familiariter complexus sis, uicißim tibi studium meum &gratitudinem hac aeditione lucubrationis quam tibi dedico, ostendere uolui, quam ut honi consulas, peto, &quod facis, honestas artes aduersus iniquorum &imperitorum iudicia defendas, In qua re non debes dubitare Deum etiam tibi adiutorem fore.