Latin
PARS PRIMA
Melanchthon, Mulae asinaeque duos imponit servulus utres 8
Unproofread scanNot analysed yet
PARS PRIMA. De speciebus tam in integris quàm in fractis, sunt autem numero quinque, ut Numeratio, Additio, Subtractio, Multiplicatio &Diuisio. NVMERATIO. Quemlibet numerum praescriptum, proferre, aut etiam propositum, per figuras Arithmeticas recte scribere docet. Figurae autem siue characteres, quibus omnis numerus scribitur, numero sunt decem, quarum priores nouem, ut 12345678 9, significatiuae appellantur. Ex his enim quaelibet eum notat numerum, quem naturalis ordo numerandi (à leua uersus dexteram) tangit. Decima uero O scilicet, cyphra siue nulla appellatur, haec enim sola posita aut inuenta, nihil significat, significatiuis ta men uersus dexteram adiuncta, aut etiam illis interposita, earum significationem auget. Augmentum uero omnium figurarum, ordo locorum representat.