Latin
7
Melanchthon, Mulae asinaeque duos imponit servulus utres 7
Unproofread scanNot analysed yet
Scimus enim has artes, quas phi losophia continet, tametsi immensas utilitates communi uitae afferant, &reliquis profeßionibus lumen addant, tamen tanquam indotatas puellas ab ineruditis tantum ideo fastidiri, quod minus sint ad gloriam &quaestum accomodatae. Sed ut desertos &oppressos Deus seruat, ita &has artes non interire patietur, propter Ecclesiae &Reip. utilitatem. Quod ut fiat, nos diligentius carum studium colerè debemus &tempora tranquilla à Deo petere, quae ut contingant, faxit liberator &D. noster Ihesus Christus, qui te quoque custodiat ®at ad publicam utilitatem. Quod superest ego me tibi commendo. Beno uale. Vitebergae pridie Calendas Martias.