Latin
ORATIO CASPARIS CRVCI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 102
Unproofread scanNot analysed yet
Sed maxime omnium memorabilis est historia liberationis populi Israel &eductionis ex Aegypto, &ut adparet omnium historiarum, omnium aetatum, à principio mundi usque ad finem, excepta ipsa Christi paßione &resurrectione, longe maxima. Non solum enim est imago Ecclesiae omnium tempo rum, sed etiam praecipua pars, plena ingentium miraculorum, quae &caeteris temporibus insignia exempla monstrat, quae testantur, &seruari Ecclesiam ac regi à Deo sine praesidijs humanis, &exerceri uarijs calamitatibus. Quam horrendum est in hoc coetu, qui gerit nomen Ecclesiae Dei, qui habet tot &tam illustria testimonia diuinarum liberationum, tamen praecipuam partem populi, multos praestantes uiros, Principes &gubernatores horribilibus exemplis puniri, multitudinem toties plecti, donec propemodum uniuersa perit eorum qui ingenti numero ex Aegypto exierant, Et tamen seruantur aliquae populi reliquiae, quae manserunt incorruptae, &retinuerunt doctrinae puritatem, &expertae sunt mirandas liberationes, Sicut ordine Historia indicat.