Latin
ORATIO CASPARIS CRVCI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 103
Unproofread scanNot analysed yet
Datum zed b Datum est Manna, datae carnes, percussa rupes urga Moisi effudit largos fontes, Tecta est multitudonube interdiu &noctu flammis praelucentibus, In prelijs etiam exhibentur illustria testimonia praesentiae Dei. Denique in deserto maior fuit gloria hu ius populi, quam unquam florente regno in terra Canaan. Sed nimis longum esset huius totius historiae seriem uelle persequi. Omissa igitur longiore re citatione unum Exemplum addam, in quo proponitur mirifica imago de gubernatione &conseruatio ne Ecclesiae diuina. Vix est alia magis miranda reuelatio, quam quae Mosi facta scribitur, Exod. XXXIII. ubi uocatur Moses in colloquium cum Deo, Et eo loco dicitur, Loquebatur Deus cum Mose facie ad faciem (hoc est coram &clara uoce) sicut solet loqui homo ad ami cum suum. In hoc colloquio primum petit Moses, ut Deus ipse adsit gubernator et Dux huius populi, cui dedit uerbum &promißiones. Plus satis enim iam docuerant ipsum Exempla, quantum esset mali populum deerrantem à uerbo, regi humana sapientia &consilijs, cum Populus daret poenas Idolatriae, erecto aureo uitulo, cum Moses abesset. Ex his initijs de futuris calamitatibus angitur Moses, Videt quanta pericula futura sint Ecclesiae Dei, quam leui momento pura doctrina et ueri cultus deprauentur humanis opinionibus. Quare metuit, ne &in hoc coetu extinguatur uera agnitio Dei, &collabefiat Ecclesia, praesertim cum audiret horribi les comminationes de futuris poenis populi. Sic cogitans de Ecclesiae reliquijs nec ipse inuenit aliam consolationem, qua sese sustentet, nisi promissiones datas huic populo de uenturo liberatore Chri sto. Sed cum suam gubernationem intuetur, Intelligit quanta sit difficultas, quanta pericula, &considerans nullam gubernationem foelicem esse sine Deo.