Latin
ORATIO CASPARIS CRVCI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 104
Unproofread scanNot analysed yet
Nisi tu ipse nos praecedas, inquit, ne educas nos de hoc loco. Deinde cum petit, ostende mihi gloriam tuam, hic respondet Deus, Faciem meam uidere non poteris: Sed ecce locus apud me, ubi consistes innixus petrae, Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae, &protegam te dextra mea, donec transiero, &auferam manum meam &uidebis posteriora mea, faciem autem meam uidere non poteris. Haec est uere abstrusa &arcana historia, quae etsi à me quidem non potest explicari pro dignitate, nec hoc tempus patitur. Tamen attingere uolui, ut adolescentes eam considerent, nam &doctrinam grauißimam &gratißimam consolationem nobis propo nit de Ecclesia, quam testatur in hac uita tegi manu Dei, &postea glorificandam esse, Sequor enim simplicem &usitatam expositionem, uidelicet, Mosen petere, ut Deus praemonstret exitus totius gubernationis huius populi, qui tunc erat Ecclesia Dei.