Latin
ORATIO CASPARIS CRVCI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 107
Unproofread scanNot analysed yet
Sed intueamur illas ima gines propositas in historia populi Dei: Sciamus nunc quoque duci Ecclesiam per desertum, &tegi nube &flammis coelestibus, &adesse ducem Christum, ut illis adfuit. Quare confirmemus animos, &certo tenea mus hanc sententiam, quod Deus sit seruaturus Ecclesiam, quae retinet doctrinam traditam à Chri sto, Prophetis &Apostolis: Sicut testatur dulcissima promißio apud Esaiam, cum inquit Deus: Hoc foedus meum cum eis, Spiritus meus qui est in te, &uerba mea, quae posui inore TVO, non recedent de ORE TVO, nec de ore seminis tui, Dicit Dominus, à modo &usque in sempiternum. Sciamus igitur &nostris Ecclesijs adfuturum Christum, sedentem ad dextram Patris, ®nantem etiam inter medios hostes, &seruaturum aliquas reliquias piarum Scholarum, etiamsi mundum oppriment poenae &calamitates. H 2 Modo abyl ORATIO DE PAVLO APOstolo habita à Christophoro Iona. Anno M. D. XLIII. Roponit hoc die Ecclesia meditan lam Pauli historiam, ac Dei beneficium celebrat, qui &exemplum misericordiae caeteris insigneostendit, hoste in gratiam recepto, &nobis Doctorem dedit, qui &uiuus annos fere sex &triginta Euangelium paßim in bona Asiae atque Europae parte circumtulit.