Latin
ORATIO CASPARIS CRVCI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 109
Unproofread scanNot analysed yet
Et postquam ex hac militia euocatus est, relictis utilißimis monumentis erudit Ecclesiam perpetuo. Nihil autem magis decet praesertim in his congreßibus nostris, quam &uocem nostram, &animos, &uota, cum Ecclesia Dei congruere. Quod cum cogitarem, nulla de re alia potius, quàm de Pau lo dicendum esse iudicaui, praesertim cum eius historia nos de his ipsis studijs, in quibus uersamur, &de uniuerso nostro curriculo, plurima monet. Quem enim habemus alium Scriptorem, qui genera doctri narum, philosophiae &Euangelij, artificiosius discernit, qui usum utriusque tam perspicue monstrat, qui nobis Rempu. nostram, id est Ecclesiam, clarius describit, qui saepius monet quarum rerum doctrina Ecclesiae necessaria sit? Ac scio uos omnes Pauli no men ita amare, ut consilium meum maxime probaturi sitis.