Latin
CONTRA EMPIRICOS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 107-2
Unproofread scanNot analysed yet
quam ista pictura, totius uni uersitatis rerum, quae extat in nostris autoribus: Quae poßit homini sapienti maior uoluptas contin gere, quàm oculis atque animo admirabilem oeconomiam, ordinem, uices rerum maxime dißimilium in natura intueri? At istos histriones, neque utilitas harum rerum, neque suauitas ad discendum permouet, qui quidem hoc magis odio digni sunt, quod etiam exemplo nocent. Plures enim sunt, ut fit inter homi nes, qui hanc histrionicam, cum habeat compendiariam uiam ad opes parandas, imitari uelint, quam qui perfectam doctrinam expetant, quae nulli potest contingere sine acerrimo studio: Ita paulatim uera ars corrumpitur, doctrina neglecta paulatim colla bitur. Ego uero quia doleo uicem optimae artis, non possum non succensere istis pestibus, quae ueram philosophiam, qua nullum habent homines ornamentum maius, opprimunt &extingunt.