Latin
CONTRA EMPIRICOS
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 308
Unproofread scanNot analysed yet
Ac uidemus etiam alijs temporibus, hoc genus impostorum nocuisse arti: Galenus enim ualde queritur sceleste corruptam esse à Seruulo quodam nihili homine Thessalo: Sed Galenus diuina ope, collabentem eo tempore doctrinam, restituit. Nunc non est unus Thessalus, sed ubique plena sunt impostorum omnia, et fatalis quaedam calamitas, artem urgere uidetur. Ac mihi consideranti interdum alias disciplinas, uidentur ex illis etiam plurimi, tantum uenari titulos, ad ostentationem &quaestum. Veram &perfe ctam doctrinam nemo expetit, Id signum, ut medicorum more loquar, decernit interitum: Sed nolo male ominari. Et ut aliquando finem faciam, adhortor uos, quidatis operam Medicinae, ut magnitudinem, &dignitatem profeßionis uestrae consideretis. Sicarij sunt non Medici, qui aegrotos attingunt, sisciant suam inscitiam illis periculosam fore. Dabitis igitur operam, ut perfectam doctrinam ad curandum afferatis. Et quia huic ordini, defensio ue teris &germanae philosophiae, à Repub. commendata est, nolite committere, ut quasi desertastatione, proiecisse ac prodidisse cum maximo publico damno, praestantißimas artes uideamini. Cumque hic ordo duobus iam millibus annorum, tot enim nume rantur anni ab Hippocrate, philosophiae profeßionem, summa cum gloria retinuerit, turpißimum esset eam nunc demum amittere. Atque ego tametsi haec aetas plusquàm ferrea est bonis rebus omnibus, tamen erigor interdum spe quadam, cum nonnullos uirtutis causa haec studia tota mente, totoque animo complecti animaduerto. Et si quis est huiusmodi, huic summa uoluntate, hunc honestiß. titu lum Doctoratus, decernimus. Dixi.