Latin
DE LEGIBVS ORATIO
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 108
Unproofread scanNot analysed yet
Cum autem libertas nihil nisi inane uocabulum sit, si bonis securitatem demas, crudele fuerit ius scriptum è medio tollere, si quid ad fecuritatem in bonorum animis alendam confert. Accedit huc, quod ut modestißimi homines imperent, tamen futurum sit, ut de iure saepe dissentiant, nisi ex certis legibus res iudicentur. Quae est autem pestis ciuitatibus pernitiosior, intestina discordia? Quas haec urbes non funditus euertit? Quare nulla tam parua res est, quae modo ad concordiam conseruandam conducere uideatur, quae negligenda sit. Saepe autem ex leuißimis iniurijs, non secus atque ex minutißima scintilla, grauißimum incendium oritur. Non raro &res grauißimae, in disceptationem ueniunt, ubi si Magistratibus de iure male conuenerit, studijs, factionibusque publica tranquillitas turbabitur, dum suae quaeque pars sententiae suffraga tores, addo etiam uires, publicae salutis oblita, comparat. Quam autem non solitudinem malis, quàm intestinis flagrantem odijs urbem colere? Proinde, cum rum Hebraeos Deus inter se quàm coniunctißimos esse, rectißimeque consentire uellet, certas leges tulit, ut ex praescripto res iudicarent, ne quando ius controuersum dißidium pareret.