Latin
DE LEGIBVS ORATIO
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 109-2
Unproofread scanNot analysed yet
Plerisque item alijs ciui tatibus uel Principum tyrannis, uel ciuiles discordiae imposuere legum condendarum neceßitatem. Nam cum inter se Athenis, de iure publico, perpetuo con flictarentur, tres per id tempus factiones, homines, opinor, non peßimi, sed male inter se, ut fit, in imperio cohaerentes, eaque dissensio, morbo ciuitatis ingra uescente, &discentibus odijs uniuersis exitium minaretur, Respub. Soloni mandata est: is leges tulit, quibus libertatem, &otium urbi restituit. Et cum cerneret has unicum esse concordiae uallum, consultuit, ut qui ius dicerent conceptis uerbis iusiurandum darent, se ex legibus res iudicaturos esse. Qui Magistratuum arbitrio simpliciter omnia committunt, cum Solone, si libet, expostulent, non mecum, qui ad consociandos inter se ciuium animos, tantum facere momentum scriptas leges existimauit, ut ex suo arbitrio Magistratus ius dicere uetuerit. Sed recita iufiurandum ἡλιαστι κὸν, sic enim Demosthenes uocat. Fuerunt &hae ferè caussae, cur Romaniscripto iure uti maluerint: Nimium sibi principes sumebant: Plebs non satis tuto creditam optimatibus libertatem existimans, saepe imperium autoritatemque detrectabat, de iure saepe dissentiebant inter se etiam boni uiri. Haec coegerunt tum plebis temeritatem, tum Magistratuum uim certis legibus moderare: suntque duodecim illae tabulae, fons iuris nostri, prudentißimorum hominum iudicio propositae.