Latin
11
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 11
Unproofread scanNot analysed yet
Quanto amplius precium operae facturus es, si morbis animime dicaturus, Pauli doctrina utare, tanto quibusuis epo dis efficatiore, quanto diuini spiritus uis, humanis praestat omnibus. Sunt animi morbi, tum carnis cupiditas, tum male consciae mentis pauor, quibus quan do nemo, ut Paulus, medetur, non est cur alterius desideres epodas. Nam saeuientem cupiditatem alij per leges cohercere student. Hic Christum illum nostrum exhibet, qui in hoc carnem induit, ut expiaret. Neque praecipit modo imperandum animo, sed eum ostendit, qui uires addat periclitanti. Iam uero uel unum profer qui docuerit, quomodo male consciam mentem, id quod plurimum in rebus Christianis refert, consoleris. Non nego esse locos, quibus adflictam conscientiam consoleris, &in reliquis scriptu rae uoluminibus, sed subobscuros, &quorum nullus usus futurus erat, nisi à Paulo illustrati essent. In hu manis doctrinis nego esse in uniuersum, qui sauciae menti mederi poßit. Imò quid agunt aliud scholici doctorculi, quam ut adflictam conscientiam prorsus excarnificent &enecent? id quod est cernere in formulis casuum, summis, quas uocant, in satisfactionum aduersarijs, &nescio quibus nugis alijs. Sauciant &male sanae Pontificum constitutiones, ut iures uerius sanguine scriptas Pontificum, quàm Dra conis Atheniensis leges. Quod genus doctorum apte uocat Hieremias aspides, quae nullo carmine uin ci queant. Quanquam bone Deus, nusquam meliorem nauasse operam sibi scholica Theologia uidetur, quàm in conscientiae censura. Proinde iuuenes Christo inaugurati, Paulinae Philosophiae animos addicite, nisi non est uobis salus uestra curae. Hinc formam Christianae uitae, hinc animorum solatia, hinc rerum omnium tum diuinarum, tum humanarum iudicium petite.