Latin
12
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 12
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim iuuentutem in primis refert, nihil antiquius, nihil prius ducere Christiana disciplina, è qua ceu uiaticum foeliciter transigendae uitae paret. Neque enim fieri potest, ut probe instituas uitam, ut foeliciter transigas, nisi Paulinis literis, aduersum insidias pertinacißimorum hostium Satanae, &carnis. Reliquas artes omneis uel contemnere licet: Paulina, nisi spem omnem salutis abiecisti, negligi non possunt. Et Episcopos adniti decebat, ut haec tenerent, non modo qui studiosi uocantur, sed plane uniuersum Christianum uulgus. Decebat Academias nihil maiore cura ac studio docere, quàm hoc genus pias literas, quas barbara &confusanea disci plina, Philosophiam isti ementito titulo uocant: forensibus item litibus, &sordida quadam Philosophiae aemula, Theologia, maiores nostri mutarunt. χαλκέα, si dijs placet, χρυσείων. Ipse maguo animidolore, nihil aliud uideo Academias esse, quàm templa Tophet, &funestam filiorum Ennon uallem: Nempe, exulantibus Christianis literis. Habuerunt Athenae ex Ariopago, habuit Sparta paedonomos, qui adulescentiam optimis quibusque molis formabant: Et hi quanto foelicius Ethnici iuuen tutem erudiere, quàm nostrorum temporum Academiae?