Latin
ORATIO CASPARIS CRVCI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 113
Unproofread scanNot analysed yet
Quorum uos ipsi praecipuos animis enumerate, inde usque à Nohe. Quid enim iucundius esse bonae menti potest, quàm le uirtute ac de certaminibus talium uirorum, imo de Dei bonitate cogitare, qui hoc ipso beneficio, quod pene continuis aetatibus instauratores excitauit testatus est, Ecclesiam sibi magnae curae esse. Sed uenio ad secundum membrum institutae partitionis. Cum alia multa, tum uero etiam constitutio &se ries imperiorum, testatur hunc mundum Dei consilio ac prouidentia regi, Et res loquitur in heroicis Ducibus, ut in Cyro, Alexandro, Scipione, Augusto, impetus supra communem hominum naturam flagrare, &accedere foelicitatem singularem. Hanc uirtutis &fortunae excellentiam, sani omnes miran tur, &suspiciunt illos summos uiros, qui alias alibi uel constituerunt uel defenderunt, uel instaurarunt imperia. Etsi autem his antecellunt nostri duces, qui Ecclesiam gubernarunt: tamen eorum uirtus non perinde conspicitur ab ignaris rerum diuinarum. Magnifacis sapientiam Solonis, Augusti, &similium, quorum leges, magna imperia, multas gentes complexae sunt. Praedicas Scipionem, cuius fortitudine et foelicitate, Roma difficilimis tempestatibus defensa est. Sunt haec magna, Sed maius est munus Abrahae, Eliae, Esaiae, Baptistae, Pauli, &similium, uidelicet, de filio Dei &eius beneficijs concionari, &certis testimonijs patefacere arcanam uoluntatem Dei, de rebus aeternis. Ad hoc munus praecipuum, delegit Deus suos Prophetas, &Apostolos. In hanc stationem uocauit &Paulum. Id eius proprium munus intelligere, &ab imperijs discernere discamus.