Latin
ORATIO CASPARIS CRVCI
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 112
Unproofread scanNot analysed yet
Altera causa est, ut rerum quas gesserunt, &uir tutum consideratio nos erudiat, ut melius intelligamus, quid profiteantur. Deinde etiam exempla unum quemque suo loco, &pro sua mediocritate ad uirtutis imitationem excitent. Postremo, ut ueris et ardentibus uotis à Deo peta mus, ut Ecclesiam seruet, ac nos quoque faciat organa utilia, adiuuet ac prouebat nostros labores, ut in conmune prosint Ecclesiae, sint salutares bonis, nec abijciat nos tanquam pestes generis humani, seu ut Paulus uocat, uasa irae, quorum infoelix curriculum multipliciter nocet communi uitae, ut uixit Saul ad extremum, &alij innumerabiles. Quos alij fines in panegyricis proponant, hic recitare longum esset. Sed ad hos quos dixi praecipue referantur haec Encomia nostrorum Heroum: per quos Deus mirando consilio, &immensa bonitate nos ad coelestis uitae societatem uocauit. Ac in horum finium expositione, tota haec oratio nostra uersabitur. Primum igitur Deo aeterno patri liberatoris no stri Iesu Christi conditori omnium rerum, gratias ago, uosque mecum toto pectore agere iubeo, quod Ec clesiam sibi perpetuam condidit, ac Doctores ad eam instaurandam subinde excitat.