Latin
144
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 144
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quid haec ad illos ritus satisfactionum ueteres, aut ad umbram, quae adhuc reliqua est? An arbitratur scripertor loqui prophetas de peregrinationibus ad S. Iacobum, aut ad Annae caput in hac uicinia. Agnoscis lector candorem scriptoris, cum ad umbram setisfactionum detorquet dicta prophetica, quae loquuntur de tota poenitentia, de ueris cultibus Dei, de ueris operibus debitis, non de illis, de quibus dicitur: Frustra colunt me mandatis hominum. De more, qui fuit Cypriani tempore, aliàs satis diximus. Nihil ea res ad remißionem culpae, aut poe narum purgatorij pertinebat, nemo adhuc ineptias istas somniauerat. Sed erant aliae causae politice eius curitus. Exempli causa proderat quasi quadam ignominia notare lapsos, desertores fidei, aut aduleros, nam haec delicta ethnici non puniebant. Proderat etiam explorare eorum mentes, an serio resiiscerent. Et tamen superstitione creuit eius ritus aterbus, &quaedam sunt duriora apud ipsum Cyprianum, quàm ut probanda sint, ut quod ait non ualere absolutionem, si non accesserit ille ritus satisfactionum.