Latin
145
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 145
Unproofread scanNot analysed yet
Manet adhuc umbra uetusti moris, in recipienlis homicidis, qui mos non primum post Apostolos natus est. Sed constat &apud ethnicos signa fuisse reorum, quae gerebant homicidae, ut de Oreste, de Adrasto legimus. Haec signa tantisper gerebant, do nec certo ritu erant expiati. Arbitror autem à primis patribus hanc ceremoniam institutam fuisse, ut consuetudine homicidarum caeteris interdiceretur, ac discerent rudiores &uitare iniustas caedes, &ab ominari homicidas. Sed haec exempla nec culpae, nec poenarum remißionem, quas quidem Deus infligit, merentur, imo Deus uult ipsas poenas nobis tanquam signa reatus esse, ut cum Dauid eijcitur regno, &illatanta gloria non solum regij nominis, sed etiam sa pientiae &uirtutis exuitur, hic deformatus à Deo, tanquam signis reatus induitur, hic agnoscit iram Dei, agnoscit se reum esse, &uere clamat tibi tantum sum peccator seu res rea, ut tu iustificeris insermonibus tuis etc.