Latin
146
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 146
Unproofread scanNot analysed yet
Sic ipsas poenas communes et proprias, quas sustinemus mortem, morbos &caeteras aerumnas intelligamus non casu accidere, ut Epicurei somniant, sed testimonia esse irae Dei aduersis peccata, nosque reos esse agnoscamus, et confugianus ad filium Dei, qui factus est propiciatio. Sal desino de hoc loco iam dicere, etsi nihil utilis est quàm in Ecclesia saepe &grauiter dissere de uniuersa poenitentia, idque sedulo fieri à nostris scio. Sed ille bene saginatus monachus, qui scripsit librum delectorum, facit, quod solent hypocritae, requirit satisfactiones quas ipse minime praestat. Non est ociosae &securae mentis de magnitudine peccati, de ira Dei, de fide accipiente remißionem concionari. Sed haec propria &arcana sapientia est Ecclesiae Dei, nec di scitur nisi in uero certamine, uera lucta, &inuocatione dei. Deinde ad hanc sapientiam pertinet dextre discernere politicos mores, &iustitiam spiritus. Erant autem Canonicae satisfactiones de quibus Cyprianus loquitur, mos politicus. At conuersio de qua Prophetae &Apostoli concionantur, complectitur motus animi, timorem dei, fidem, dilectionem, obedientiam in cruce, &alios fructus spiritus, ut Paulus nominat.