Latin
153
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 153-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cogitet item inuocationem ueram praecipuum munus esse, quod Deo praestandum est, &Christi beneficia sine hoc exercitio non posse cognosci. Deinde haec argumenta sibi proponat. Inuocans naturam inuisibilem tribuit ei omnipotentiam, quia statuit eam uidere motus cordium in omnibus hominibus. Praeterea mens non statuit Deo placere cultum, non comprobatum dicto diuino. Postremo, quoquomodo corrigitur hic ritus, tamen abducit oculos à mediatore Christo, &labefacit fidem, id est, fiduciam mediatoris, quae in inuocatione lucere debet. Et parit multiplices superfitiones, quas horrendae poenae comitantur.