Latin
154
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 154
Unproofread scanNot analysed yet
Iubet in nomine suo peti, hoc est, nominato ipso, rogato patre propter filium, &hac fiducia, quod propter eum uelit nos recipere, exaudire, iuuare, ut Paulus inquit: Per hunc habemus accessum ad Deum. Item: Talem habentes Pontificem, accedamus ad Deum. Si suam dignitatem metietur Dauid, quan do inuocabit? imo sic accedendum est ad Deum, cum conuersione, &confeßione indignitatis, ut ait Dauid: Non iustificabitur coram te omnis uiuens. Item: Tibi tantum sum peccator &c. Daniel: Non propter iusticiam nostram peto, sed ad misericordiam tuam confugio, &peto propter Dominum, id est uenturum Meßiam. Sic nos Prophetae, sic Christus, sic Apostoli, sic Ecclesia iubet precari. Sed isti deterrent uiuos, ne inuocent Deum, ac iubent interea quaerere mortuos, qui sint pro eis πρεσπρεσβευταὶ, ut memini in quodam pago interrogatos colonos, an scirent preces, respondere, satis esse, si sciat eas pastor, qui propterea conductus sit, ut pro ipsis oret. Reliquas nenias &calumnias de hoc loco praetereo. Adhortor autem pium lectorem, ne existimet de re leui dimicari, cum de inuocatione disserimus, sed cogitet ueram inuocationem praecipuum esse praesidium, ut ita dicam, piae mentis in tantis aerumnis uitae communis, sicut in Psalmo dicitur. Illi in curribus &equis: Nos autem in nomine Dei nostri inuocabimus.