Latin
161
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 161
Unproofread scanNot analysed yet
Quid simile est in ueteribus, Epiphanio, Ambrosio, Augustino, quanto hi circumspectius loquuntur? Nec tam doctrina, quàm fide et attentione opus est in hac controuersia iudicanda. Omnes sani intel ligunt hanc sententiam uerißimam esse, Sacramen ta certi generis actiones esse, nec extra institutam actionem quidquam retinere sacramenti rationem. Quare non tam inscitiam, quam negligentiam reprehendendam arbitror in illis, qui errore aut olim hos abusus auxerunt, aut nunc stabiliunt. Nam qui nunc admoniti, tamen propugnant, peccant ma uis quadam impia peruersitate, quàm errore, pios uero adhortor, ut fugiant prophanationem coenae domini, quae fit in Mißis priuatis &illa pompa Persica, de qua dixi, &cogitent officium esse unum omnium summum, propter quod praecipue conditi &redempti sumus, recte inuocare Deum, &meminerint mandatum: Fugite idola. Dixi multo breuius &tenuius de re tanta, &delectos moneo, ut ca ueant ne maiora certamina excitent. Ipsi dum suo odio &petulantiae morem gerunt, nouas quaestiones mouent, quarum agitatio ipsis minime profutura est.