Latin
162
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 162
Unproofread scanNot analysed yet
Aliquoties ostendunt delecti se quoque expetere emendationem Ecclesiae, &accusant negligentiam superiorum, à quibus hactenus eius rei consilia impedita esse queruntur. Haec artificiosa Ironia est in μα πολιτικὸν λόγου, ut uocat Thucydides, cum honesto praetextu praua consilia teguntur, ut in republica saepe fieri solet. Simulant studium Ecclesiae emendandae, cum reuera nolint abusuum neruos labefactari, nolunt attingi inuocationes mortuorum, Missam, coelibatum, uota, imo adhuc damnant utentes integro sacramento. Mordicus retinent errores doctrinae de poenitentia, de iustitia. Qualem igitur expetunt emendationem? dicam: Volunt à sta tuis in templis detergi puluerem, uolunt picturas ue teres obsolescentes in templorum parietibus renouari. Et ut faciant aliquid ex Delphico oraculo, uotunt aras cubicas duplicari, ut sint augustiores, ferunt leges de non alenda barba, de Bαττολογία precum non intellectarum. Hae sunt illae magnae res, quarum restitutionem requirunt, quam deplorant impeditam esse à principe. Odium suum &con tamaciam significant, ac iniuste traducunt principem, qui tot iam annos cum uiris praecipuis summorum ordinum, ut ipsi Delecti norunt, deliberauit, quomodo uere consulatur populi saluti, &uera inuocatio DEI restituatur.