Latin
174
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 174-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quo tempore in Sodomis &uicinis oppidis summa fuit morum corruptio &turpitudo, duo uiri erant in uicinia, Sem &Abraham, qui suis concionibus haec tanta flagitia acerrime taxabant. Sem penè in conspectu urbis Sodomorum in Salem domicilium babebat, quae non plus octo miliaribus distabat à Sodo mis. Et uiderat hic uir mundum ante diluuium, au dierat primordia generis humani à certißimis testibus, gubernauerat Ecclesiam post diluuium annos iam quadringentos, antecellebat sapientia, uirtuit, aetate, omnibus hominibus eius temporis. Abrahan uero etiam recens, ingenti beneficio urbem adfecerat, cum profligato exercitu hostium, captos ciues recepit, &in patriam saluos reduxit. Horum tantorum uirorum authoritate, &uoce, nihil mouebantur urbium illarum Principes. Quid miremur igitur nostras conciunculas rideri? qui sumus uere, ut inquit Christus, pusillus grex. Sed tamen hunc pusillum Dis dibzy G Goo pusillum gregem curae esse deo scio: Nec erunt irriti nostri labores. Multae sunt bonae mentes, quae illucescente Euangelio, ueram dei inuocationem discunt, &idola ac commenticios cultus fugiunt.