Latin
177
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 177
Unproofread scanNot analysed yet
Piget imnorari huic disputationi, etsi de dignitate coniugij honesta est oratio, sed eo insuauius est hoc certamen, quia nec aduersarij, nec delecti in hac causa dicunt ingenue quod sentiunt. Praetextu pietatis defendunt caelibatum &uota, cum sciant tantum retineri hanc formam politiae suae, quia ad opum administrationem &adsplendorem retinendum est commodior. Finio igitur disputationem, sed ita, ut eos qui deum uere colere, &suae saluti consulere cupiunt, adhorter, ut illa uincula impia fugiant. De uotis etiam eò non est opus longa oratione. In monasterijs fiunt tetrae prophanationes Missarum, inuocationes mortuorum, &exercentur multae superstitiones aliae. Hae satis tuidentes causae sunt, quae uota soluunt, &liberant addictos huic generi uitae. Vera est enim regula, uotum non debere esse uinculum iniquitatis. Certe non debet alligare hominem ad idolorum cultus. Non est igitur ad hanc aetatem accommodanda lex Iouiani, quae loquitur de uirginum collegijs, in quibus nondum erant uitiosi cultus, qui nunc defenduntur. Et raptus talex prohibuit, quos Iulianus, odio nominis Christiani, concesserat. Sed uos quidquid usquam in omni bus chartis odiosißimum inuenistis, quod quoquo modo detorqueri aduersus nostros potest, in hoc scriptum uestrum congeßistis, ut doctrinam ueram &pijs utilem qualibuscunque praestigijs obrueretis, &uestram tyrannidem confirmaretis. Multis iam seculis captiui &captiuae in monasterijs, iustas &necessarias causas habent deserendi monasticen contammatam multis uiciosis cultibus. Est enim manda tum immutabile: Fugite idola. Dicam ex animo quod res est: Magno cum dolore legi illam uerborum immanitatem, cum delecti connubia piorum hominum nominant incesta, sacri lega, scelerata.