Latin
178
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 178
Unproofread scanNot analysed yet
Atrox oratio est, &pertinet crimen ad omnes nostros principes &respub. Nam si esset incesti consuetudo, non minus legibus punienda esset, quam parricidium. Graue enim scelus est incesta coniunctio, &saepe cladibus publicis punitur, ut Thebanae &Aegyptiae historiae indicant. Vtinam delecti suos mores contemplarentur, qui non leuiter polluunt Ecclesiam, &uerecundius de pijs hominibus &de nostris ciuitatibus loquerentur. Praetulit Bucerus periculoso coelibatui pium coniugium, duxit uirginem honestam Elisabetham, quae cum ex Euangelio didicisset, fugienda esse idola, uolens reliquit monasticas superstitiones, fugit statuaprorum adorationes, mortuorum inuocationes, phanationem coenae domini. Nupta igitur uiro ita uixit, ut eius pietas, pudicitia, &in omni actione modestia, multis bono exemplo essent, fuit puerpem tredecies, sustinuit aerumnas non leues, matri obeundas, rexit oeconomiam magna sedulitate, docuit filias, fuit officiosa erga mulieres pauperes.