Latin
180
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 180
Unproofread scanNot analysed yet
In uestro scripto damnatur pia societas coniugum. Cum autem nostro tempore pauci sint idonei doctores, anteferatur illi canoni Ecclesiae utilitas. Quanquam cur nobis toties canonum sententias obijcitis, cum magna ex parte mores uestri publici et priuati dissentiant ab uniuersa politia canonum, qui cum iure diuino congruunt? Sed usitatum est hoc quoque hypocritis, colare culicem, &deuorare camelum. At Paulus iubet Episcopum unius uxoris uirum esse. Recte. Et qui mortua priore coniuge, ducit secundam, unius uxoris uir est. Et hanc esse Pauli sententiam uetusti canones indicant. Etsi autem posterior aetas durius interpretata est Paulum, tamen certum est noluisse eum pijs doctoribus ulla periculosa uincula inijcere. Norat Ecclesiae opus esse pijs &doctis ministris, norat cauendum esse, ne inuocatio dei impediretur. Ideo nominatim concedit eligi castos maritos. Vos cum ad gubernacula ecclesiae sedeatis, maxime iuuare &ornare Euangelij ministerium opor tebat, &ut gloriam dei illustraretis, &ut saluti po puli consuleretis. Hoc scitis esse summi ordinis proprium munus. Sed quid agitis? maxima pars eorum, quos in summum fastigium euexit Ecclesia, non docet. Desunt multis locis pastores, stipendijs interim fruuntur ociosi Canonici. Deinde uagantur monachi ut doceant, qui uel ignorant Euangelium, uel adfectibus aliorum seruientes confirmant idola. Religio interim in quibus rebus populo sita sit, ipsa templa uestra ostendunt, in quibus quanta uarietas est statuarum?