Latin
182
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 182
Unproofread scanNot analysed yet
Alibi colitur Anna, alibi Maria, alibi stat Seruatius cui pendet de collo marsupium, quia putatur seruare ijs pecuniam à quibus colitur, denique talia simulachra innumera in his praesertim locis ui detis. Ad haec concurrit uulgus magna frequentia, has ceremonias putat esse religionem. De uera inuo catione, de Christo, de ueris officijs pietatis, de disciplina Ecclesiae silentium est. Interim uos, cum Euan gelij ministerium negligatis, ipsi depellere etiam ido neos &salutares doctores ab hoc necessario munere conamini, praetextu obsoleti canonis, de eo qui mortua priore coniuge, piè &honeste ducit aliam, &hanc habet unicam. Sed quid disputo, cum nihil prorsus agatis candi dè. Non de illo ueteri canone dimicatis, sed tantum quaesitus est à uobis praetextus, ut quoquo modo arceretis D. Bucerum. Lucem Euangelij formidatis, &stabiliri uultis populi errores &superstitiones, ne ocium uestrum interturbetur, ut nihil aliud dicam. Dixi initio me de paucis locis breuiter responsu rum esse, uel commonefaciendi lectoris causa, uel ut constet constet nos huic Coloniensi scripto reclamare. Neque enim dißimulanda erant tam atrocia conuicia. Praetereo igitur uolens magnos aceruos calumniarum, quas liber delectorum undique conuerrit, &ab honestis lectoribus peto, ne de Ecclesijs nostris, aut docentium uoluntatibus &genere doctrinae ex maledico scripto Coloniensi iudicium faciant, sed ex ueris testimonijs. Ego quid profitear in singulis articulis doctrinae ecclesiasticae in meis scriptis ingenue, plane, &sine sophisticis labyrinthis exposui.