Latin
184
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 184
Unproofread scanNot analysed yet
Nec motae sunt hae controuersiae propter opes, ut leges Agrariae. De luce doctrinae disserimus, hanc retinere cupimus. De opibus &imperijs illi deliberent, ad quos ea res pertinet, &si profecto aequißimum est nobis ignosci, cum dolemus fame contabescere pios pastores, &pauperes scholasticos, &bis mediocrem uictum praeberi, &iuuari studia petimus. Sint si ita uolunt, magna collegia nobilium, quorum uirtus &autoritas poßit esse usui reipub. Quis haec reprehendit? Satis superest ecclesiasticarum opum alibi, unde iuuari pastores, &scholastici, &prouehi studia possunt. Nec uos delecti ignoratis canones praecipere harum rerum curam gubernatoribus ecclesiarum &imperiorum. Quod uero dicitis inhiare reformationem opibus cleri, hunc esse Christum, cui seruiamus, modestißime respondeo, &Bucero, &principibus, &multis alijs atrocem iniuriam fieri, nec regeram cri men. Nam utri magis de opibus dimicent, minime est obscurum. Nequaquam ed by Ge Nequaquam consentaneum est tot sapientes Principes, tot Senatores cordatißimos ulla mercede quantumuis magna, uoluisse sibi tantum periculorum &curarum accersere, quantum adfert Euangelij profeßio. Quid nos scholastici? qui propter amorem literarum, cum tranquillitatem opibus, &dignitatibus antetulerimus, tamen hanc etiam amit timus in hac militia confeßionis, cum in studijs iucundioribus uersari mallemus.