Latin
183
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 183
Unproofread scanNot analysed yet
Et hanc esse communem doctrinam Ecclesiarum nostrarum scio, nec dubito hoc totum doctrinae genus, quod sonat in Ecclesijs nostris, uere esse consensum Ecclesiae catholicae dei inde usque ab initio. Terra mi hi potius dehiscat &obruar tota Aetna, quàm uelim defendere ullas corruptelas doctrinae coelestis aut pugnare cum Ecclesia Dei, in qua cupio ut in aeterna schola post hanc uitam etiam uidere filium dei, patres, prophetas, Apostolos, &eorum fruido ctrina &familiaritate. Hanc futuram scholam mente intueor, quoties in nostras scholas ingredior. Nec uelim unquam meum iudicium ab illis optimis doctoribus seiungere. Cumque audierim Bon nae Bucerum sum ei testis, pure ipsum &fideliter summam doctrinae Christianae integram tradidisse. Ad id sanctißimum munus cum grauißimo consilio Archiepiscopi &principis accersitus sit, cumque praestet in docendo fidem, diligentiam &moderationem, dignam pio doctore, iniuste uocationem ipsius reprehenditis. Negari non potest diu à uobis ne glectas esse Ecclesias. Quem igitur magis decuit cogitare de salute populi, quàm Episcopum &principem, qui multorum sententias, &in his uestras quoque audire, &conferre uoluit, nec aliud in hac aetate &grauitate quaerit aut spectat, nisi ut populi saluti consulat. Vos ipsi scitis non uti eum ami citia, nisi optimorum uirorum ex summo ordine, quorum prudentiam, &uirtutem scitis probatam esse grauißimis Regibus et principibus, nec quicquam sine his amicis constituit. Quare de eius consilio et uo luntate modestius uos pronunciare et scribere decuit. Addiderunt delecti tragicum epilogum suae criminationi, oratorum more, in quo primum de opib. Ecclesiasticis declamitant, postea nostras ecclesias miscent Anabaptistis &omnes omnium furores in nos transferunt, ac obliti sua scelera, propter nos plecti Germaniam publicis calamitatib. aiunt. Pauca primum de opibus ecclesiarum respondeo: Scio sapientes angi de concordia, autoritate gubernatorum, politico statu ecclesiae. Haec, si uere uellent iudicare, tueri non difficulter poßet, si hoc ipsum doctrinae genus, quo profitemur, admitterent. Nam Euangelium concionatur de agnitione &inuocatione dei, &munit politicum ordinem. Sed dum idola &iniusta uincula tueri po tentes conantur, dißidia sequi necesse est: Et ex dißi dijs in utraque parte multum mali existere solet. Hoc quanquam ita accidit, tamen ueritatis profeßionem omittere non possumus.