Latin
187
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 187
Unproofread scanNot analysed yet
Nec uero fieri potest quin magnae opinionum &morum confusiones, &tumultus in discordijs ciuilibus oriantur. Sed culpa penes eos est, quorum iniusta pertinacia causam praebet discordiae. Si cederet ueritati error, &communibus studijs pis pubernatores disciplinam regerent, aut non orirentur prauae opiniones, aut natae ueris &legitimis iudicijs cito obruerentur. Sed quia hypocritae odio ueritatis accendunt discordias, magnae perturbationes sequuntur: Nam in discordia ciuili, ut inquit Thucydides, nihil mali non inest. Accedunt simul aliae fatales poenae mundi. Et in hac extrema mundi senecta, maiores confusiones imperiorum impendent, undique igitur premitur &concutitur uera Ecclesia, id est, pij sonantes Euangelij uocem dispersi paßim in imperijs mundi, quos quidem oportet intelligere &quae sit Ecclesia Dei, &quae aerumnae ferendae, et quae certamina susciperienda sint &ad has tantas res animum praeparare, ut puram Euangelij doctrinam defendant, et alijs tradant. Exitus uero commendent duci Christo gubernanti suum coetum, qui etiam illa immania conuitia tandem refu tabit.