Latin
188
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 188
Unproofread scanNot analysed yet
Etsi autem fortaßis aliquibus, haec mearesponsio uidebitur asperior, tamen si legent Coloniense scriptum, magis me lentum &infantem iudicabunt, quam uehementem, quod seuiciam styli de lectorum non depello acrius. Noui mei ingenij imbecillitatem, &ut in tranquillo flumine nauigare, ita in placidis disputationibus uersari malim, quàm contendere maledicendo. Habent delecti suum theatrum, à quo sciunt sibi plausum dari, &ex quo iudices deligunt. Prouoco &ego ad Ecclesiae iudicia, hoc est, ad omnes pios &eruditos, qui has controuersias dijudicant, ubicunque sunt. Nam aliter haec certamina dirimuntur, quam causae forenses. Recte constituit Basilius iudicium: ἄλλʼ εἰσὶν ἐπισκοποι κληθῶσιν εἰς ἀκροασιν, ὅδι κληρος κατὰ πᾶσαν τῷ θέου παροικίαν, συναχθήτῶσαν οἱ δοκιμώτατοι, λεγέτω μετὰ παῤῥισίας ὁ Βυλόμενος, ἔνα ἔλεγχος ἡ τὰ τινόμενον καὶ μὴ λοιδορία. Vtinam rite con stitueretur iudicium Ecclesiasticum. Sed uos astute cauetis uobis, praescribitis qualem iudicem uelitis, uidelicet, uobis addictum. Multi sunt Apologi, qui monent iniqua iudicia uitanda esse, sed recitabo recens exemplum longe uenustißimum omnium, quae uel legi, uel audiui. Duo sunt in Gallia uiri excellenter docti, ed by Go docti, Castellanus &Bigotius. Et quia Castellani disputationes crebro à Rege audiuntur hortatur quispiam ex proceribus, ut Bigotius etiam audiatur. Interrogat Rex in quo doctrinae genere uerse tur. Cumque alij honorifico testimonio eum ornarent, tandem Castellanus, quia augeri eius opinionem no lebat, interpellans, quid inquit, tantopere praedica tis. Est Aristotelicus. Rex interrogat, qualis sit ea descriptio. Dicam, inquit Castellanus: Aristoteles ἀριστοκρατίαν adfirmat meliorem statum esse, quàm regnum.