Latin
DE LEGIBVS ORATIO
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 191
Unproofread scanNot analysed yet
DE LEGIBVS ORATIO Phil. Mel. Esiderant in me plusculum fortasse pudoris aliqui, cum aßiduis declamationibus, &infantiam meam uulgo traduco, &humanißimis in hac schola, patientißimisque auditoribus toties odiose obstrepo. Ego uero agnosco mearum uirium imbecillitatem, meoque me pede metior: &cum demeipso censuram ago, sentio quàm non satisfaciam politißimis quorundam auribus. Verum cum prouehendae rei literariae causa, hoc quicquid est operae, à me sumatur, studium meum quaeso boni consulite. Nam cum pars quaedam publici muneris in hac schola mihi delegatasit, parum meminisse uiderer, quam sustineam personam, nisi de adulescentium officio nonnunquam dicerem. Quod cum pro uirili faciam, easque disciplinas iuuentuti commendem, quibus neglectis, cum religionem, tum res bonas alias labefieri necesse est, facile, ut spero, impetrabo, ne mea mihi sedulitas fraudi sit. Sunt enim fauore, studijsque omnium, iuuandi eorum conatus, qui literis non peßime consultum uolunt.