Latin
DE LEGIBVS ORATIO
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 192
Unproofread scanNot analysed yet
Neque aliam ob causam modo dicere instituimus, quàm ut ijs, qui hic ex more declamare solent, si qui forsan imbecilliores sunt, meo exemplo nonnihil animi addam, &tanquam claßicum canam: Deinde, ut eruditos omnes publica uoce rogitem, ut in hanc arenam, &ipsi aliquando descendant, cum pueris collusuri. Socratem nihil puduit natu grandem, cum paruis filiolis equitare, ut ille ait, in arundine longa: quanto minus uobis uitio po terit uerti honestißimus conatus, si cum hoc grege de literis nonnunquam commentemini, quarum cau sa quicquid susceperis, quando mortalia nihil diuinius habent, laudem meretur. Quaeso itaque, ut scho lae operam suam ea in re candide impertiantur, quicunque literis bene cupiunt. Sic enim statuo, praeclare de rebus humanis mereri, qui puerilia studia honestis exemplis accendunt. Iam &meam facilitatem inta demum probari uobis iudicabo, si imitari coeperitis, quae si silentio uestro damnata fuerit, bone Deus, quàm ipsi nobis displicebimus. Sumus autem de legibus dicturi, deque eo iure, quod in scholis hoc tempore, &in iudicijs, inbona Europae parte regnat. Nam eae literae non nuper male audire coeperunt, cum alijs prophanarum legum parum pia profeßio, indignaque Christianis uidetur, alij satius ducunt, ut iudicia non improbent prorsus: nam id nec Scythae solent, res ex aequo &bono sine scriptis legibus iudicare. Horum calumnias pro nostri ingenij mediocritate, refellere conabimur, ut eos qui ad regendam Rempub. olim accessu ri sunt, ad huius disciplinae studium inuitemus. Praegrauant autem hanc causam mirifice hoc tempore Doctorculi quidam, qui cum ferè sint ἀθεοι, tamen Euangelij praetextu tyrannidem gerunt, &pro libidine cum humanas, tum diuinas leges figunt ac re figunt. Aquibus si impetrari poterit, ut nobis dicendi potestatem faciant, sunt enim perquam morosi, docebo breuiter, sacris literis, non modo non improbari ciuiles leges, sed praecipi etiam, ut religiose sancteque colantur, qua laude nulla potest amplior legibus tribui.