Latin
2
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 2
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quod noluit Christus noster à se pueros arceri, quasi signo sublato adulescentiam ad sui studium inuitauit. Proinde, nisi nihil huiusmodi uotis proficitur optarim mihi non inimitabilem Periclis, aut Lysiae eloquentiam: Quorum alterius labra Peitho insedisse uetus Comoedia testatur: Alterum etiam ille iuxta Apollinis oraculum sapiens Socrates admiratus est. Sed illum ipsum uerè flexanimum Paulinae linguae spiritum, diuinitus suppeditari, &orationem nostram animaturum, &pectora uestra, ad comple ctendam coelestem sapientiam inflammaturum. Quid enim magis conuenit, quam de sacris rebus dicturos, diuini numinis opem coelo deuocare? Vos item mecum communibus optate uotis, ut benignus Dei spiritus radijs suis animos uestros collustret, &ad hoc philosophiae genus praeparet, quod inaditum esse uiribus humanis, uel hoc inditio est, quod paucis admodum post Paulum contigisse uidemus: recentiores ue ro Theologos, quos uocant, etiam obscurasse: quod utinam audacius dicerem, quàm uerius. Equidem, ut uelim Paulinam doctrinam non Monachis, aut Theologis tantum istis scenicis, sed uulgo etiam Christiano familiarißimam esse: ita puto ad formandam uitam, nullam sapiendi rationem accommodatiorem, nullum certius ad foelicitatem compendium esse. Pri mum enim ratione quadam &doctrina opus esse, ad instituendam uitam, uel hoc argumento est, quod nulla priuatim domus, nulla ciuitas publice, citra le gum usum administrari posse uidetur, ut literas in hoc repertas uerisimile sit, quo praescriptis, adeoque duraturis legibus, paulatim gliscenti hominum cupiditati frenu inijceretur. Extant uiuendi formulae.