Latin
viii
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 viii
Unproofread scanNot analysed yet
quod, quantumuis magno Christianae Reipublicae malo, seculorum aliquot fastidit consensus, quem si usquam aliàs, certe m literarum studijs, nisi non dolet dediscere quod semel imbibimus, pertinacißime tuemur. Verùm cum in pia causa nullus sit non laudandus conatus, non dubitaui audacius fortasse quàm prudentius, sed piè tamen, rem, quamuis impar, egregiam tentare. Nihil aetas, nihil tenuitas nostra dehortabatur, quando non alius lusus hanc aetatem perinde decet, atque qualecunque rerum Christianarum rudimentum.