Latin
20
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 20
Unproofread scanNot analysed yet
Et si forsan primum auditorem scholasticum, simul &Doctorem Theologiae requirimus, hunc sciamus magnum parentem fuisse Adamum, qui ipsum Deum magistrum habuit, qui ante lapsum perfusus Spi ritu sancto, uere illuminatus fuit Theologus, quo ui ro hic sol nihil aspexit post ipsum Christum praestan tius. Si enim Adam non fuisset lapsus, tunc omnes po steri, &homines ex eo orti, quod ges fuissent Theologi: tum uidisses totum orbem terrarum nihil aliud esse, quàm spaciosam quandam ac frequentißimam scholam Theologicam, in ipso paradiso, quasi in horto quodam, aut porticum Philosophica, mirabili amoenitate, paßim consedentibus, obambulantibus tot discipulis, quorum συμφιλόσοφοι essent Angeli, quorum dominus &magister esset ipse Deus: uidisses masculum &foeminam in summa castitate, &puritate dulci quadam, &syncera Sogyn, uera quadam &perfecta suauitate uitae &morum, de Deo &operibus Dei disserere, confabulari: uidisses homines expertes calamitatum, aerumnarum, tristitiae, ignaros finerum, &sepulchri, liberos à tot terrori bus Diaboli, ab omni tristitia, metu, pauore, &miseria, in perpetuo gaudio Spiritus sancti, admirabundos quotidie de operibus Dei, iucundißimum in modum colloqui.