Latin
22
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 22
Unproofread scanNot analysed yet
Non fuissent tenebrae hae, tot moestae cogitationes &curae humanarum mentium, quae nunc sunt, sed omnia plena luce, uita, hilaritate, laeticia ineffabili: Et eiuscemodi coelestia poëmata ac tantica de Deo &operibus Dei (cuiuscemodi uix summis Patriarchis, Dauidi, &similibus canere po stea datum est) tum bimuli infantes, &Habel paruulus in cunis, inter ipsa crepundia cecinisset. Nam nisi è coelo generosa illa &nobilis natura hominis, per peccatum originis et horrendum lapsum Adae, cum in corporis tum animae uiribus corrupta esset, &lumen illud humanae mentis hebetatum, tum mira quadam aciementis &oculorum, motus illos coe lestes, solis, lunae, aliorumque syderum ratos immuta bilesque cursus, tam prope Adam esset intuitus, quàm nos currum in terra, aut nauim in mari gubernari uidemus. Et non solum cognouissent tum primi illi parentes, quòd Deus creasset coelum, terram, mare, &omnia quae in eis sunt, sed &mira quadam perspi cacia intellexissent, ipsum perpetuo esse praesentem omnibus hominibus simul, &animantibus dare uitam &halitum, atque ita animi &corda eorum incundissimis affectibus gaudij &ineffabilis laeticia inarsissent, de Deo, de minimis maximisque operibus Dei, tum quidem tanta certitudo, tam firma πληρο φορία de Deo fuisset in mentibus humanis, ut quoties Adam sub aurora orans, aut Eua mane ornans se ad proximi fontis speculum, solem orientem uidisset, summa cum uoluptate cogitasset. En iterum nobis sydus illud, quod quasi figulus candelabrum finxit pater &Deus noster. Deinde Cain &Habel paruuli, &adhuc in cunis reptantes, aut alacriter circumuolantes potius, quoties herbam aliquam odoram, quoties uiolam aut rosam, quoties pomum generosum, botrum aut uuas aspexissent, non sine iu cundissimo sensu infinitae &inperscrutabilis bonitatis et sapientiae Dei, cogitassent. Haec sunt dona no stri illius Patris, hic odor, hic succus, opera sunt coelestis dextrae: huius botri uel unum pampinum ego non possem fingere. Et tum Adam &Eua coelesti quadam, beata, &suauißima conuersatione, non ali ter atque tenelli filij sub blando parente, in summa fiducia erga Deum, in summa certitudine et dulcedine cordium, illum Deum uiuum &uerum suum agnouissent conditorem, nutricatorem, parentem, &admodum perspicua cognitione intellexissent, quomodotot ma mifica &praestantia opera, tot excellentes creaturae mera quotidiana miracula, mera specula essent, in quibus fulgor infinitae bonitatis &potentiae Dei redditur.