Latin
224
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 224
Unproofread scanNot analysed yet
Solonem refert Demosthenes, cum reum ageret quendam per niciosae legis authorem, dixisse: Cum capitale sit numisma adulterare, morte mulctandos esse etiam eos, qui leges uitiant: Propterea quod ut in priuatis commercijs ac contractibus numismate utimur, ita publicis commercijs, &negocijs leges esse numismatis uice. Recte Solon. Atque utinam eò redeat res, ut in nostris iudicijs petulantia, impudentiaque rabularum coherceatur, mulctetur dolus. Id adeo fiet, ubi ad Rempub. boni uiri accedent, literis &cognitione iuris instructi, quibus isti imponere nec ausint, nec poßint. Itaque Reipub. interest, ut optimi quique &uirtutis amantißimi ius perdiscant, ut siquando publicum munus tractundum est, recte gerendae prouinciae artes teneant. Videmus enim quos ludos Rebus pub. ubique Magistratus imperiti, &indocti reddant, quos, ut boni sint, necesse est multa incautos peccare &tamen ferè ita fit, ut deteriores sint, quo sunt indoctiores. Dixi de legibus, longius fortasse, quàm ferebat tempus, sed omnino parcius, quàm &res poscit, &ego uolebam.