Latin
225
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 225
Unproofread scanNot analysed yet
Reliquum est, ut eos qui in legibus uersantur, adhorter, ut strenue pergant, nec è medio cur su reuocari se indoctorum uocibus patiantur. Nam cum iudicia adprobet religio, non modo non impium, sed sanctum etiam officium faciunt, qui rite de iure respondent, aut res iudicant. Plerique posteaquam hanc induere persuasionem, uersari se in re propha na, &quam Deus nihil moretur, minore fide curaque munus suum obeunt. Hos meminisse uolo, Deum &iuris autorem esse, &uindicem futurum. Libra &pondus, inquit Salomon, iudicia Dei sunt. Quare si quid iniquum statueris, non hominum tantum mores uiolari credas, sed Deum à quo iudicia consti tuta sunt, offendi sentias. Non hominis, ait optimus Princeps Iosaphat, exercetis iudicium, sed Dei: adest spectator &arbiter consiliorum uestrorum Deus. Sit timor Domini uobiscum, accurate rem gerite. Hoc uero diuinus spiritus oraculum non illi tantum seculo, sed omnibus qui ubique ius dicunt, prodidit. Nulla sanctior in terris functio est, quàm ὀικον oμια Ecclesiastica. Huic proxima est, ius dicere, quam si recte gesseris, nemo Monachus, nemo Heremita superiore est apud Deum loco. Prophanum munus est, sed quod non minus religiose tractari oportet, quàm ad aram accedendum est sacrum facturis: imò hic uere sacrum facis, cum publicae tranquillitati ac paci operam nauas.