Latin
227
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 227
Unproofread scanNot analysed yet
Dixi. DE DIIhil in uita utilius est, quàm inserere atque instillare animis bonam et honorificam opinionem de Legibus. Nec ulla maior est uitae ac morti pernicies, quàm assuefacere animos ad leges contemnendas aut cauillandas. Haec sae pe inculcari adolescentiae cum sit utilißimum, recte fieri iudico, quod in his promotionum spectaculis saepe idem argumentum de dignitate legum repetitur. Quid &honestius est, quàm praedicare &ornare dona Dei, &ad earum rerum intellectum &reuerentiam exuscitare imperitam adolescentiam, quae sunt in uita utilißimae?