Latin
226
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 226
Unproofread scanNot analysed yet
Quo pluris autem hoc officij Deus facit, eo sunt execrabiliores, qui publicam in foro sycophanticam exercent, bonorum extortores, legum contortores, qui uel ob hanc causam ferendi non erant, quod à ciuitatibus horum flagitia Deum non raro abalienent, grauiter succensentem constupratis iudicijs. Porro cum non dißideant cum pietate leges, &usu receptae sint, nihil moremur eos, qui se insectandis ciuilibus moribus ad uulgus uendi tant. Nam sine publica calamitate receptas leges mu tari non posse, &res docet, &sapientißimi quique monuerunt. Extabat apud Locros in bene constituta ciuitate, ea de re lex, ut quisquis aduersus receptas leges rogationem ferret, is eam inserto in laqueum collo suaderet: quae si uidebatur è Repub. esse, saluus euadebat autor: strangulabatur autem constricto laqueo, ubi oratio displicuisset. Neque dubium est, quin id ita constitutum sit, ne temere inducerentur usu confirmatae, probataeque maiorum iudicio leges. Et Athenis νομοφυλακες erant, qui apud praefectos in omnibus publicis concilijs, candidis fascijs coronati adsidebant, ut prohiberent, ne quid contra rece ptas leges decerneretur: Denique ut quaeque ciuitas optime constituta fuit, ita minime passa est leges antiquari. byGe tiquari. Proinde nos quoque publicum ius diligenter tueantur, praesertim cum Romae natum sit, in principe orbis terrarum Repub. in prudentißimorum &doctißimorum hominum concilijs, quorum non modo literae nos aequi &iniqui discrimen docent, sed exempla etiam &res praeclare gestae, ad uirtutis studium adhortantur.