Latin
ORATIO IN PROMOTIONE CV
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 241
Unproofread scanNot analysed yet
ORATIO IN PROMOTIONE CV. iusdam Iurisconsulti, habita à Doctore Sebaldo munstero, Res non iudicandas secundum arbitrium ludicis, sed secun dum scriptum ius, Anno VMante paucos dies uir clarißimus Doctor Hieronymus praeceptor noster optime meritus, &de ma gnitudine profeßionis nostrae sapien Atißime dixerit, &grauißima oratione negligentiam discentium castigauerit, spero uos propter authoritatem uiri summi libenter meminisse eius orationis, eaque ita affici, ut genus ipsum doctrinae sua magnitudine metientes, statuatis uobis et solidam eruditionem expetendam, &ad eam consequen dam, studium acerrimum conferendum esse. Me quidem ipsum ualde mouit, &curam mihi sollicitudinemque maiorem accedenti ad forum &Rempub. circumde dit. Itaque de his ipsis rebus nihil arbitrabar à me dicendum esse. Nam neque authoritatem maiorem ad uos adhortandos afferre quisquam potest, quàm ille affert. propter summam doctrinam, et maximum rerum usum. Neque uideo quid dici grauius in ea cau sa poßit.