Latin
ORATIO IN PROMOTIONE CV
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 242
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam autem haec scena me quoque dicere aliquid cogit, peto à uobis, quia in hunc locum ascendi non priuato consilio, sed authoritate amplißimi ordinis nostri, ut me pro uestra erga hunc ordinem beneuolentia dicentem benigne audiatis. Institui autem disputare de quadam uulgi persuasione hominum siue imperitorum siue inuidorum, qui ius scriptum ex foro &iudicijs eijci uolunt, &iudi cari res sine certis legibus arbitrio eorum, qui iudicia exercent. Nam hac opinione refutata, facile intelligi potest, hoc doctrinae genus, in quo uersamur, Reipub. necessarium esse. Nonnulli aegreferunt sibi in iudicijs nihil loqui licere, nisi dictata à Iureconsul tis: Et quia pudet uelut mutas personas aßidere in iudicijs, non de publica utilitate, sed de sua existima tione dimicant, iubent auferri hoc scriptum ius, ut ipsi quoque sapere aliquid putentur. Et adplaudunt his indocti atque imperiti multi, sed reclamant exem pla tot Rerumpublicarum &sapientißimorum uiro rum, qui leges scripserunt, et usu compererunt, non posse teneri tranquillitatem Rerumpublicarum siue scripto iure. Atque ego interdum de his rebus cogi tans, conferre soleo Medicinam, &hanc scientiam rerum iudicandarum. Plane ridicula res esset, si quis literas omnes &doctrinam, quae Medicina continet, aboleri uellet, &ex quadam communi prudentia potiis consuli aegrotis. Obsecro quale futurum esset hoc medendi SEBALDI MVNSTERI.