Latin
ORATIO IN PROMOTIONE CV
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 244
Unproofread scanNot analysed yet
Quid, quod ita Deus ipse iudicauit, qui cum Rempub. Ebraeae gentis constitueret, certas leges tulit, &exscripto iudicari iußit. Quanquam si recte aestima re uolumus, non hae tantum Ebraicae leges diuinitus traditae sunt, sed sentiendum est uere diuinitus Respub. etiam apud Gentes constitutas &gubernatas esse, sicut Paulus testatur, Omnes Respub. omnia im perta à Deo ordinata esse. Quare Deus non solum Iudaicarum legum, sed etiam harum nostrarum author est, quas sapientißimae nationes, &optime con stitutae ciuitates tenuerunt. Extat haec disputatio &apud Aristotelem, Vtrum satius sit res ex scripto iu re iudicare, an ex arbitrio iudicum: sed Aristoteles longe praefertius scriptum: Et quidem ita dicit: Qui legem praeficit, Deum &leges uult praeesse, sed qui hominem praeficit, addit ei beluam, uidelicet cupiditatem &tracundiam, quae sunt beluina, &peruer tunt animos etiam in uiris optimis. At lex est mens sine cupiditate. Sed quid isti Centauri iudicium Aristotelis SEBALDI MVNSTERI. 245 stelis morarentur, quineque maximorum uirorum, qui Respub. constituerunt, neque sapientißimarumci uitatum, denique neque Dei iudicio mouentur?