Latin
ORATIO IN PROMOTIONE CV
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 245
Unproofread scanNot analysed yet
Scilicet plus uident homines ebrij, stulti, imperiti, quàm Solon, quàm Senatus Atheniensis ac Romanus, quàm Hoses, denique quam Deus ipse conditor Rerumpub. &legum autor. Sed quid in re manifesta opus est longa disputatione? Haec dixi tantum ad praemunien dos adolescentes, ne perniciosis illis opinionibus indoctorum adsentiantur. Demosthenes in quadam gra uißima causa, dicit legem fuisse apud Locros, ut si quis suasurus esset nouam legem, proponeret suam senentiam uniuersae ciuitati, collo inserto in laqueum, utsires displicuisset statim strangularetur, sin autem placuisset noua lex, dimittebatur autor incolumis, exempto collo ex laqueo. Et quia nemo facile iudicium uniuersae ciuitatis subire ausus est, annis amplius ducentis, nulla noua lex lata est. Haec Demosthenes recitat, ut doceat in bene constituta Repub. praecipue hoc caueri, ne temere leges mutentur. Proinde sciatis uobis, adolescentes, nullo modo cum inptis illis sentiendum esse, qui ius scriptum, et hanc do ctrinam quam profitemur, ex foro explodi uolunt. Quin ita cogitate, inter caetera honesta officia hoc quoque requiri, ut de iure ac legibus reuerenter sentia tis. Vos uero scholastici luris, memineritis hanc doctrinam 246 ORATIO SEB. MVN. ctrinam non solum ad hoc tradi, ut causidicos efficiat callidiores, sed multo magis, ut uiros iustos ac bonos efficiat. Hoc putetis in hac doctrina praecipi. quod est apud praestantißimum Poëtam.