Latin
ORATIO PVBLICE HABITA
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 247
Unproofread scanNot analysed yet
ORATIO PVBLICE HABITA Vuitenbergae in promotione Doctoris luris, de Scripto iure, &dignitate ueterum interpretum iuris. Tiliter infatutum est, ut in quadam frequentia omnium ordinum, &totius Scholastici coetus decernantur gradus, &doctrinae teffimonia. Primum ut publica suffragiorum nostrorum renunciatio plus autoritatis ha beret: Deinde ut in hac frequentia, iuuentus destudiorum dignitate atque utilitate admoneatur. Itaque alij summa cum grauitate hic saepe de legum dignitate, &de hoc toto genere doctrinae dixerunt, ac ostenderunt haec nostra studia praecipue ad Rempublicam pertinere, secuturamque ingentem confusionem ac barbariem uitae hominum, si haec eruditior doctrina iureconsultorum deleretur. Nec uero quicquam honestius est, &omnibus bonis uiris, ac praecipue nostro ordine dignius, quàm propugmare leges aduersus furorem uel populi, uel Tyran norum. Nullae uictoriae, nulli triumphi plus uerae laudis merentur, quàm haec defensio, propugnatioque iuris &doctrinae, quae est Reipub. necessaria. Quanquam autem haec causa summis eloquentiae ui ribus ornanda erat, tamen omnium laudanda est uo luntas, qui etiamsi non possunt parem eloquentiam tantae causae adferre, mediocriter declarant suum stu dium &iudicium. Alij plus adferunt uel autoritatis uel facultatis, sed tamen quia mihi nunc hae partes dicendi à uiro clarißi.