Latin
ORATIO IN PROMOTIONE CV
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 246
Unproofread scanNot analysed yet
Discite iustitiam moniti, &non spernere diuos. Dabitis igitur operam, ut cum ipsa doctrina studium iustitiae &omnium uirtutum coniungatis. Quod quidem facietis, si ad perfectam doctrinam aspiratis. Nemo enim perfectum doctrinam consequi potest, nisi dignitatem &magnitudinem harum rerum intelligat. Id autem fieri non potest, nisi uim uirtutis intelligat. Et cum perfectam doctrinam expetetis, ordo etiam adhibendus erit, &sumenda ex alijs ar tibus instrumenta necessaria ad hanc profeßionem. Quare si quis est qui contemptis omnibus literis, ir ruit ad ius, is sciat se ipsi doctrinae iuris iniuriam fa cere, quae neque uult contemni alias bonas artes, neque percipi sine magna scientia multarum aliarum artium potest. Dixi.