Latin
ORATIO PVBLICE HABITA
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 249
Unproofread scanNot analysed yet
Altera causa est, quod nonnulli fremunt, se suis Iureconsultis in Repub. tanquam mutas personas esse, quod uelut in aliena tutela esse, &ad alienum praescriptum de cernere cogantur. Hanc seruitutem, ut ipsis esse uidetur, aegreferunt, praesertim si qui sunt ferocioribus ingenijs praediti. Nam ut natura alij temperantiores, facilius patiuntur iustas leges, alij intem perantes minus eis sunt morigeri. Ita in genere fit: Aliae naturae magis contumaces sunt, &minus patientes freni. Hi sunt odij fontes quos dixi: Quod cum sit iniustum, &noceat Reipub. repugnare bonos &prudentes omni studio decet, ne abolita doctrina Iureconsultorum, infinita tyrannis ac barba ries sequatur. Vetus est autem disputatio, utrum magis expediat, regi ciuitates arbitrijs gubernatorum, an scripto iure: Sed cum oporteat ius esse certum, uoluntates autem gubernatorum sint incertae, saepe etiam prauae, necesse est extare certam regulam, quae dominetur in iudicijs &gubernatione. Ideo praestantißimae Reipub. etiamsi primum tantum consilijs Principum administratae sint, tamen postea scriptum ius expetiuerunt, id est, Attica &Romana, ut cer ti iuris authoritate tuta esset libertas.