Latin
ORATIO PVBLICE HABITA
Melanchthon, Selectae declamationes. Vol. 1 250
Unproofread scanNot analysed yet
Quàm paucisint boni Principes, dictum Claudij cuiusdam indicat, qui ait: Omnium bonorum Principum imagi nes in uno annulo sculpi posse. Deinde &boni faci le deprauantur inter tot corruptelas. Nec de nihilo est, quod ille in Tragoedia ait: Vt nemo doceat frau des, &sceleris uias, regnum docebit. Saepe uero optimis &uigilantibus, tamen falsa recti species imponit. Ideo consensus prudentum testatur, melius esse uti scripto iure: Atque ita pronunciat Aristoteles, cu ius uerba tanquam oraculum inculcari, praesertim nostrae aetatis hominibus oportuit, sic enim ait: Qui legem uult dominari, uult praeesse Deum &leges. qui autem hominis arbitrio uult regi ciuitatem, saeuißimam beluam addit. Nam cupiditates &ira gu bernatores deprauant, etiamsi fuerint optimi uiri, quare lex est mens sine cupiditate. Nec disputabo de re manifesta prolixius, nemo enim sanus non uide melius esse uti certo iure, quantum fieri potest, quàm incerto. Quanquam autem illi, qui nostrae doctrinae iniqui sunt, non praedicant se hoc uelle, ut nullae extent scriptae leges, sed illas longas doctorum disputationes &molem commentariorum improbare se dicunt. Scio hac in re multos errare, etiam ex Scholasticis, qui imaginantur iuris scripti posseßionem, sine disputatione interpretum retineri posse, sed longe falluntur.